monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 48, 4
Curramus ad reliqua. Neque enim Epistulae brevitas patitur diutius in singulis immorari. Interpretantes illud Apostoli testimonium: 'Uxor proprii corporis sui non habet potestatem, sed vir: similiter et vir corporis sui non habet potestatem, sed uxor,' , hoc subiunximus : 'Omnis haec quaestio de his est qui in matrimonio sunt, an eis liceat uxores dimittere, quod et Dominus in Evangelio prohibuit. Unde et Apostolus: Bonum est, ait, homini uxorem vel mulierem non tangere : quasi in tactu eius periculum sit, quasi qui eam tetigerit non evadat. Unde et Ioseph, quia illum tangere volebat Aegyptia, fugiens de manibus eius pallium abiecit. Sed quia qui semel duxit uxorem, nisi ex consensu se non valet abstinere, nec dare repudium non peccanti, reddat coniugi debitum, quia sponte se alligavit, ut reddere cogeretur.' Qui Domini dicit esse praeceptum, ne dimittantur uxores, et absque consensu, 'Quod Deus coniunxit, homo non separet' , hic potest dici nuptias condemnare? Rursum in sequentibus: 'Sed unusquisque, ait, habet proprium donum ex Deo. Alius quidem sic, alius autem sic' . Quam sententiam nos exponentes , haec intulimus: 'Quid, inquit, velim, perspicuum est. Sed quoniam in Ecclesia diversa sunt dona, concedo et nuptias, ne videar damnare naturam. Simulque considera, quod aliud donum virginitatis sit, aliud nuptiarum. Si enim eadem esset merces nuptarum et virginum, nequaquam dixisset post praeceptum continentiae: Sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: Alius quidem sic, alius autem sic. Ubi proprietas singulorum est, ibi altrinsecus diversitas. Concedo et nuptias esse donum Dei, sed inter donum et donum magna diversitas est. Denique et Apostolus de quodam post incestum poenitente: E contrario, inquit, donate ei et consolamini; et si cui quid donastis, et ego . Ac ne putaremus donum hominis contemnendum, addidit: Nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos coram Christo . Diversa sunt dona Christi. Unde et Ioseph in typo eius variam habebat tunicam. Et in Psalmo quadragesimo quarto legimus: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate. Et Petrus Apostolus: Sicut cohaeredes, ait, multiplicis gratiae Dei . Quod significantius Graece dicitur ποικίλης, id est, variae.'